Alleluia-o-filii-et-filiae


Alleluia, alleluia, alleluia!
O Filii et filiae,
Rex cæléstis, Rex gloriæ,
morte suréxit hódie, allelúia!
Et mane prima sábbati
ad óstium monuménti
accessérunt discípuli, allelúia!
Et María Magdalénæ,
et Iacóbi et Salóme
venérunt corpus úngere, allelúia!
In albis, sedens Angelus
Prædíxit muliéribus:
in Galilæa est Dóminus, allelúia!
In hoc festo sanctíssimo
Sit laus et iubilátio:
benedicámus Dómino, allelúia!
De quibus non humíllimas,
devótas atque débitas
Deo dicámus grátias, allelúia!