Attende-domine


Rit. Attende Dòmine, et miserere,
quia peccàvimus tibi.

Ad te, Rex summe, òmnium Redemptor,
òculos nostros sublevamus flentes:
Exàudi Christe, supplicantum preces. Rit.

Déxtera Patris, lapis angularis,
via salutis, jànua caelestis,
àblue nostri màculas delicti. Rit.

Rogamus, Deus, tuam maiestatem:
àuribus sacris gémitus exàudi:
crimina nostra plàcidus indulge. Rit.

Tibi fatemur crìmina admissa:
contrito corde pàndimus occulta:
tua, Redemptor, pìetas ignoscat. Rit.

Innocens captus, nec repugnans ductus,
téstibus falsis pro impiis damnatus:
quos redemisti, tu conserva, Christe. Rit.