Ave-regina-coelorum


Ave, Regina caelorum,
ave, Domina angelorum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.
Gaude, Virgo gloriosa,
super omnes speciosa:
vale, o valde decora,
et pro nobis Christum exora.