O-sanctissima


O Sanctissima, o piissima,
dulcis Virgo Maria!
Mater amata, intemerata,
ora, ora pro nobis.

Tu solátium, et refúgium
Dulcis Virgo Maria!
Quidquid optamus in Te speramus.
Ora pro nobis.

Ecce débiles perquam flébiles,
Salva nos, o Maria!
Tolle languores, sana dolores.
Ora pro nobis.

Virgo, réspice, Mater ádspice.
Audi nos, o Maria!
Tu medicinam portas divinam.
Ora pro nobis.

Tua gaudia et suspiria
Iuvent nos, o Maria!
In Te speramus, ad Te clamamus:
Ora pro nobis.
In misériis, in angústiis,
Opem fer, o Maria!
Ingruunt hostes, súffice vire.
Ora pro nobis.


Davide

Staff di Animatamente dal 2009. Animatore esperto con più di 20 anni di esperienza con bambini, ragazzi e giovani.

Contatti: Scrivi alla redazione