Credo-de-angelis - testi di canti liturgici ed accordi per chitarra

Testo Credo-de-angelis





CREDO

(Missa de Angelis)








Credo in unum Deum,

Patrem omnipotèntem,

factórem coeli et terræ,

visibílium ómnium et invisibílium.



Et in unum Dóminum

Jesum Christum,

Fílium Dei unigènitum.



Et ex Patre natum ante ómnia sæcula.



Deum de Deo,

lumen de lúmine,

Deum verum de Deo vero.



Gènitum, non factum,

consubstantiálem Patri:

per quem ómnia facta sunt.



Qui propter nos hómines,

et propter nostram salútem

descèndit de coelis.



Et incarnátus est de Spíritu Sancto

ex Maria Vírgine:

et homo factus est.



Crucifíxus etiam pro nobis;

sub Póntio Piláto passus,

et sepúltus est.



Et resurrèxit tertia die,

secúndum Scriptúras.



Et ascèndit in coelum:

sedet ad dèsteram Patris.



Et íterum ventúrus est cum gloria

judicáre vivos et mórtuos:

cujus regni non erit finis.



Et in Spíritum Sanctum,

Dóminum et vivificántem:

qui ex Patre Filióque procèdit.



Qui cum Patre, et Fílio simul

adorátur et conglorificátur:

qui locútus est per Prophètas.



Et unam, sanctam, cathólicam

et apostólicam Ecclèsiam.



Confíteor unum baptísma

in remissiónem peccatórum.



Et exspècto

resurrectiónem mortuórum.



Et vitam ventúri sæculi.

Amen.