Testo Te-deum
Modificato da Davide, 01 Febbraio 2023
TE DEUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitèmur.
Te aetèrnum Patrem *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi Caeli et univèrsae potestátes,
tibi Chèrubim et Sèraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra *
maiestátis glóriae tuae.
Te gloriósus *
apostolórum chorus,
Te prophetárum *
laudábilis númerus,
Te martyrum candidatus *
láudat exèrcitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitètur Ecclèsia:
Patrem *
immènsae maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriae, *
Christe,
Tu Patris *
sempitèrnus es Fílius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credèntibus regna coelórum.
Tu ad dèxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex crèderis *
esse ventúrus.
Te ergo quaèsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Aetèrna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bènedic hereditáte tuae.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in aetèrnum.
Per síngulos dies *
benedícimus Te;
et laudámus nomen tuum in saèculum, *
et in saèculum saèculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserère nostri, Dómine, *
miserère nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in Te.
In Te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in aetèrnum.